Sequence Dies Irae First Mode
First Mode

1.
Die irae, dies illa,
Solvet saeclum in favilla:
Teste David cum Sibylla.

2.
Quantus tremor est futurus,
Quando judex et venturus,
Cuncta stricte discussurus!

3.
Tuba mirum spargens sonum
Per sepulcra regionum,
Coget omnes ante thronum.

4.
Mors stupebit et natura,
Cum resurget creatura,
Judicanti responsura.

5.
Liber scriptus proferetur,
In quo totum continetur,
Unde mundus judicetur

6.
Judex ergo cum sedebit,
Quidquid latet apparebit:
Nil inultum remanebit.

7.
Quid sum miser tunc dicturus?
Quem patronem rogaturus?
Cum vix justus sit securus.

8.
Rex tremendae majestatis,
Qui salvan dos salvas gratis,
Salva me fons pietatis.

9.
Recordare Jesu pie,
Quod sum causa tuae viae:
Ne me perdas illa die.

10.
Quaerens me, sedisti lassus:
Redemisti crucem passus:
Tantus labor non sit casus.

11.
Juste judex ultionis,
Donum fac remissionis;
Ante diem rationis.

12.
Ingemisco, tamquam reus:
Culpa rubet vultus meus:
Supplicanti parce Deus.

13.
Qui Mariam absolvisti,
Et latronem exaudisti,
Mihi quoque spem dedisti.

14.
Preces meae non sunt dignae:
Sed tu bonus fac benigne,
Ne perenni cremer igne.

15.
Inter oves locum praesta,
Et ab hoedis me sequestra,
Statuens in parte dextra.

16.
Confutatis maledictis,
Flammis acribus addictis:
Voca me cum benedictis.

17.
Oro supplex et acclinis,
Cor contritum quasi cinis:
Gere curam mei finis.

18.
Lacrimosa dies illa,
Qua resurget ex favilla.

19.
Judicandus homo reus:
Huic ergo parce Deus.

20.
Pie Jesu Domine,
dona eis requiem.
Amen.

Page 493-494-495

tractus eighth mode
Top of Page
Top of Page