Sacris Solemniis (Panis Angelicus)
Sacris Solemniis
(Panis Angelicus)

For Unison Chorus
J. Mohr

Andante devota

1.
Sacris solemnis juncta sint gaudia,
Et ex praecordis sonent praeconia;
Recedant vetera, nova sint omnia,
Corda voces et opera.

2.
Noctis recolitur coena novissima,
Qua Christus creditur agnum et azyma
Dedisse fratribus, juxta legitima
Priscis indulta patribus.

3.
Post agnum typicum, expletis epluis,
Corpus Dominicum datum discipulis,
Sic totum omnibus, quod totum singulis,
Ejus fatemur manibus

4.
Dedit fragilibus corporis ferculum,
Dedit et tristibus sanguinis poculum,
Dicens: Accipite, quod trado vasculum,
Omnes ex eo bibite.

5.
Sic sacrificium istud instituit,
Cujus officium committi voluit
Solis presbyteris, quibus sic congruit,
Ut sumant, et dent cereris.

6.
Panis Angelicus fit panis hominum;
Dat panis coelicus figuris terminum:
O res mirabilis! manducat Dominum
Pauper, servus, et humilis.

7.
Te trina Deitas unaque poscimus,
Sic nos tu visita, sicut te colimus;
Per tuas semitas duc nos quo tendimus,
Ad lucem quam inhabitas.
Amen.

Page 383-384

no 229b panis angelicus no
Top of Page
Top of Page