Adoro Te Devote (No. 1)
Adoro te devote (No.1)

St Thomas Aquinas 1227-1274
Gregorian

Fifth Mode

1.
Adoro te devote, latens Deitas,
Quae sub his figuris, vere latitas:
Tibi se cor meum totum subjicit,
Quia te contemplans totum deficit.

2.
Visus tactus gustus in te falitur,
Sed auditu solo tuto creditur:
Credo quidquid dixit Dei Filius:
Nil hoc veritatis verbo verius.

3.
In cruce latebat sola Deitas,
Ad hic latet simul et humanitas:
Ambo tamen credens, atque confitens,
Peto quod petivit latro paenitens.

4.
Plagas, sicut Thomas, non intueor,
Deum tamen meum te confiteor:
Fac me tibi semper magis credere,
In te spem habere, te diligere.

5.
O memoriale mortis Domini,
Panis vivus vitam praestans homini:
Praesta meae menti de te vivere,
Et te illi semper dulce sapere.

6.
Pie Pelicane, Jesu Domine,
Me immundum munda tuo sanguine,
Cujus una stilla salvum facere
Totum mundum quid ab omni scelere.

7.
Jesu, quem velatum nunc adspicio,
Oro fiat illud quod tam sitio:
Ut, te revelata cernens facie,
Visu sim beatus tuae gloriae.
Amen.

Page 376-377

no 226g o salutaris hostia
Top of Page
Top of Page