Legis Et Christi Mandatum De Non Concupiscendo Exponit.
[2552]

His sic ostensis, age Scripturas, quæ adversantur sophistis hæreticis, jam adducamus, et regulam continentiæ secundum logon seu rationem observandam declaremus. Qui vero intelligit, quæ Scriptura cuique hæresi contraria sit, cam tempestive adhibendo refutabit eos, qui dogmata mandatis contraria fingunt. Atque ut ab alto rem repetamus, lex quidem, sicut prius diximus, illud, "Non concupisces uxorem proximi tui," [2553] prius exclamavit ante conjunctam Domini in Novo Testamento vocem, quæ dicit ex sua ipsius persona: "Audivistis legem præcipientem: Non moechaberis. Ego autem dico: Non concupisces." [2554] Quod enim vellet lex viros uti moderate uxoribus, et propter solam liberorum susceptionem, ex eo clarum est, quod prohibet quidem eum, qui non habet uxorem, statim cum" captiva" habere consuetudinem. [2555] Quod si semel desideraverit, ei, cum tonsa fuerit capillos, permittere ut lugeat triginta diebus. Si autem ne sic quidem emarcescat cupiditas, tunc liberis operam dare, cum quæ dominatur impulsio, probata sit præ finito tempore consentanea rationi appetitio. Unde nullum ex veteribus ex Scripturn ostenderis, qui cum prægnante rem habuerit: sed postquam gestavit uterum, et postquam editum fetum a lacte depulit, rursus a viris cognitas fuisse uxores. Jam hunc scopum et institutum invenies servantera Moysis patrem, cure triennium post Aaronem editum intermisisset, genuisse Moysem. Et rursus Levitica tribus, servans hanc naturæ legem a Deo traditam, aliis numero minor ingressa est in terram promissam. Non enim facile multiplicatur genus, cum viii quidera seminant, legitimo juncti matrimonio; exspectant autem non solum uteri gestationem, sed etiam a lacte depulsionem. Unde merito Moyses, quoque Judæos paulatim proveheris ad continentiam, cure "tribus diebus" [2556] deinceps consequentibus a venerea voluptate abstinuissent, jussit audire verba Dei. "Nosergo Dei templa sumus, sicut dixit propheta: Inhabitabo in eis, et inambulabo, et ero eorum Deus, et ipsi erunt meus populus," si ex præceptis vitam instituamus, sive singuli nostrum, sire tota simul Ecclesia. "Quareegredimini e medio ipsorum, et separamini, dicit Dominus, et immundum ne tangatis; et ego vos suscipiam, et ero vobis in patrem, et vos eritis mihi in filios et filias, dicit Dominus omnipotens." [2557] Non ab iis, qui uxores duxerunt, ut aiunt, sed a gentibus, quæ adhuc vivebant in fornicatione, præterea autem a prius quoque dictis hæresibus, ut immundis et impiis, prophetice nos jubet separari. Unde etiam Panlus quoque verba dirigens ad eos, qu ierant iis, qui dicti sunt, similes: "Has ergo promissiones habete, inquit, dilecti: mundemus corda nostra ab omni inquinamento carnis et spiritus, perficientes sanctitatem in timore Dei. [2558] Zelo enim vos zelo Dei; despondi enim vos uni viro, virginem castam exhibere Christo." [2559] Et Ecclesia quidem alii non jungitur matrimonio, cum sponsum hubeat: sed unusquisque nostrum habet potestatem ducendi, quamcunque velit, legitimam uxorem, in prim is, inquam, nuptiis. "Vereor autem, ne sicut serpens seduxit Evam in astutia, corrumpantur sensus vestri a simplicitate, quæ in Christo est," [2560] pie admodum et doctoris instar dixit Apostolus. Quocirca admirabilis quoque Petrus: "Charissimi, inquit, obsecro vos tanquam advernas et peregrinos, abstinete vos a carnalibus desideriis, quæ militant adversus animam, conversationem vestram inter gentes habentes bonam: quoniam sic est voluntas Dei, ut bene facientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam; quasi liberi, et non quasi velamen habentes malitiæ libertatem, sed ut servi Dei." [2561] Similiter etiam scribit Paulus in Epistola ad Romanos: "Quimortui sumus peccato, quomodo adhuc riveruns in ipso? Quoniam veins homo nosier simul est crucifixus, ut destruatur corpus peccati," [2562] usque ad illud: "Neque exhibete membra vestra, arma injustitiæ peccato." [2563] Atque adeo cure in hunc locum devenerim, videor mihi non esse prætermissurus, quirt notem, quod eumdem Deum per legem et prophetas et Evangelium prædicet Apostolus. Illud enim: "Non concupisces," quod scriptum est in Evangelio, legi attribuit in Epistola ad Romanos, sciens esse unum eum, qui prædicavit per legem et prophetas, Patrem, et qui per ipsum est annuntiatus. Dicit enim: "Quid dicemus? Lex estne peccatum? Absit. Sed peccatum non cognovi, nisi per legem. Concupiscentiam enim non cognovissem, nisi lex diceret: Non concupisces." [2564] Quod si ii, qui sunt diversæ sententiæ, repugnantes, existiment Paulum verba sua dirigentem adversus Creatorem, dixisse ea, quæ deinceps sequuntur: "Novi enim, quod non habitat in me, hoc est, in came mea, bonum;" [2565] legant æ, quæ prius dicta sunt; et ea, quæ consequuntur. Prius enim dixit: "Sed inhabitarts in me peccatum;" propter quod consentaneum erat dicere illud: "Non habitat in came mea bonum." [2566] Consequenter subjunxit: "Si autem quod nolo, hoc ego facio, non utique ego id operor, sed quod inhabitat in me peccatum:" quod "repugnans," inquit, "legi" Dei et "mentis meæ, captivat me in lege peccati, quæ est in membris meis. Miser ego homo, quis me liberabit de corpore morris hujus?" [2567] Et rursus (nunquam enim quovis modo juvando defatigatur) non veretur veluti concludere: "Lex enim spiritus liberavit me a lege peccati et morris:" quoniam "per Filium Dens condemnavit peccaturn in carne, ut justificatio legis impleatur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus, seal secundum spiritum." [2568] Præterhæc adhuc declarans ea, qum prius dicta sunt, exclamat: "Corpus quidem mortunto propter peccatum:" significans id non esse templum, sed sepulcum animæ. Quando enim sanctificatum fuerit Deo, "Spiritus ejus," infert, "qui suscitavit Jesum a mortuis, habitat in vobis: qui vivificabit etiam mortalia vestra corpora, per ejus Spiritum, qui habitat in vobis." [2569] Rursus itaque voluptaxios increpans, illa adjicit: "Prudentia enim carnis, mors; quoniam qui ex came vivunt, ea, quæ sunt carnis, cogitant; et prudentia carnis est cum Deo gerere inimicitias; legi enim Dei non subjicitur. Qui autem sunt in carne," non ut quidam decemunt, "Deo placere non possunt," sed ut prius diximus. Deinde ut eos distinguat, dicit Ecclesiæ: "Vos autem non estis in carne sed in spiritu, si quidem spiritus Dei habitat in vobis. Si quis autem spiritum Christi non habet, is non est ejus. Si autem Christus in vobis, corpus quidem est mortuum per peccatum, spiritus autem vivus per justitiam. Debitores itaque sumus, fratres, non carni, ut secundum carnem vivamus. Si enim secundum camera vivitis, estis morituri: si vero spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis. Quicunque enim spiritu Dei aguntur, ii sunt filii Dei." Et adversus nobilitatem et adversus libertatem, qum exsecrabiliter ab iis, qui sunt diversæ sententiæ, introducitur, qui de libidine gloriantur, subjungit dicens: "Non enim accepistis spiritum servitutis rursus in timorein, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, Abba Pater;" [2570] hoc est, ad hoc accepimus, ut cognoscamus eum, quem oramus, qui est vere Pater, qui rerum omnium solus est Pater, qui ad salutem erudit et castigat at pater, et timorem minatur.

caput x verba christi matt xviii
Top of Page
Top of Page