Canticum Canticorum 6

<< Canticum Canticorum 6 >>
Song of Solomon 6 Latin: Biblia Sacra Vulgata
 

1 (5-17) quo abiit dilectus tuus o pulcherrima mulierum quo declinavit dilectus tuus et quaeremus eum tecum

2 (6-1) dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatis ut pascatur in hortis et lilia colligat

3 (6-2) ego dilecto meo et dilectus meus mihi qui pascitur inter lilia

4 (6-3) pulchra es amica mea suavis et decora sicut Hierusalem terribilis ut castrorum acies ordinata

5 (6-4) averte oculos tuos a me quia ipsi me avolare fecerunt capilli tui sicut grex caprarum quae apparuerunt de Galaad

6 (6-5) dentes tui sicut grex ovium quae ascenderunt de lavacro omnes gemellis fetibus et sterilis non est in eis

7 (6-6) sicut cortex mali punici genae tuae absque occultis tuis

8 (6-7) sexaginta sunt reginae et octoginta concubinae et adulescentularum non est numerus

9 (6-8) una est columba mea perfecta mea una est matris suae electa genetrici suae viderunt illam filiae et beatissimam praedicaverunt reginae et concubinae et laudaverunt eam

10 (6-9) quae est ista quae progreditur quasi aurora consurgens pulchra ut luna electa ut sol terribilis ut acies ordinata

11 (6-10) descendi ad hortum nucum ut viderem poma convallis ut inspicerem si floruisset vinea et germinassent mala punica

12 (6-11) nescivi anima mea conturbavit me propter quadrigas Aminadab

13 (6-12) revertere revertere Sulamitis revertere revertere ut intueamur te


<< Song of Solomon 6 >>
Latin: Biblia Sacra Vulgata

Bible Hub