
<< Psalmi 85 >> Psalm 85 Latin: Biblia Sacra Vulgata | |
1 (84-1) victori filiorum Core canticum (84-2) placatus es Domine terrae tuae reduxisti captivitatem Iacob
2 (84-3) dimisisti iniquitatem populo tuo operuisti omnes iniquitates eorum semper
3 (84-4) continuisti omnem indignationem tuam conversus es ab ira furoris tui
4 (84-5) converte nos Deus Iesus noster et solve iram tuam adversum nos
5 (84-6) noli in aeternum irasci nobis extendens iram tuam in generationem et generationem
6 (84-7) nonne tu revertens vivificabis nos et populus tuus laetabitur in te
7 (84-8) ostende nobis Domine misericordiam tuam et salutare tuum da nobis
8 (84-9) audiam quid loquatur Dominus Deus loquetur enim pacem ad populum suum et ad sanctos suos ut non convertantur ad stultitiam
9 (84-10) verumtamen prope est his qui timent eum salutare eius ut habitet gloria in terra nostra
10 (84-11) misericordia et veritas occurrerunt iustitia et pax deosculatae sunt
11 (84-12) veritas de terra orta est et iustitia de caelo prospexit
12 (84-13) sed et Dominus dabit bonum et terra nostra dabit germen suum
13 (84-14) iustitia ante eum ibit et ponet in via gressus suos
|