<< Psalmi 83 >> Psalm 83 Latin: Biblia Sacra Vulgata | |
1 (82-1) canticum psalmi Asaph (82-2) Deus ne taceas ne sileas et non quiescas Deus
2 (82-3) quia ecce inimici tui tumultuati sunt et qui oderunt te levaverunt caput
3 (82-4) contra populum tuum nequiter tractaverunt et inierunt consilium adversum arcanum tuum
4 (82-5) dixerunt venite et conteramus eos de gente et non sit memoria nominis Israhel ultra
5 (82-6) quoniam tractaverunt pariter contra te foedus pepigerunt
6 (82-7) tabernacula Idumeae et Ismahelitarum Moab et Aggareni
7 (82-8) Gebal et Ammon et Amalech Palestina cum habitatoribus Tyri
8 (82-9) sed et Assur venit cum eis facti sunt brachium filiorum Loth semper
9 (82-10) fac illis sicut Madian et Sisarae sicut Iabin in torrente Cison
10 (82-11) contriti sunt in Aendor fuerunt quasi sterquilinium terrae
11 (82-12) pone duces eorum sicut Oreb et Zeb et Zebee et Salmana omnes principes eorum
12 (82-13) qui dixerunt possideamus nobis pulchritudinem Dei
13 (82-14) Deus meus pone eos ut rotam quasi stipulam ante faciem venti
14 (82-15) quomodo ignis conburit silvam et sicut flamma devorat montes
15 (82-16) sic persequere eos in tempestate tua et in turbine tuo conturba eos
16 (82-17) imple facies eorum ignominia et quaerent nomen tuum Domine
17 (82-18) confundantur et conturbentur usque in saeculum et erubescant et pereant
18 (82-19) et sciant quia nomen tuum est Dominus solus tu Excelsus super omnem terram