Psalmi 82
Vulgata Clementina
1Psalmus Asaph. Deus stetit in synagoga deorum ; in medio autem deos dijudicat.

2Usquequo judicatis iniquitatem, et facies peccatorum sumitis ?

3Judicate egeno et pupillo ; humilem et pauperem justificate.

4Eripite pauperem, et egenum de manu peccatoris liberate.

5Nescierunt, neque intellexerunt ; in tenebris ambulant ; movebuntur omnia fundamenta terræ.

6Ego dixi : Dii estis, et filii Excelsi omnes.

7Vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis.

8Surge, Deus, judica terram, quoniam tu hæreditabis in omnibus gentibus.



Latin:Vulgata Clementina

Bible Hub

Psalm 81
Top of Page
Top of Page