Psalmi 65

<< Psalmi 65 >>
Psalm 65 Latin: Biblia Sacra Vulgata
 

1 (64-3) exaudi orationem donec ad te omnis caro veniat

2 (64-4) verba iniquitatum praevaluerunt adversum me sceleribus nostris tu propitiaberis

3 (64-5) beatus quem elegeris et susceperis habitabit enim in atriis tuis replebimur bonis domus tuae sanctificatione templi tui

4 (64-6) terribilis in iustitia exaudi nos Deus salvator noster confidentia omnium finium terrae et maris longinqui

5 (64-7) praeparans montes in virtute tua accinctus fortitudine

6 (64-8) conpescens sonitum maris fremitum fluctuum eius et multitudinem gentium

7 (64-9) et timebunt qui habitant in extremis a signis tuis egressus matutinos et vespere laudantes facies

8 (64-10) visita terram et inriga eam ubertate dita eam rivus Dei plenus aqua praeparabis frumentum eorum quia sic fundasti eam

9 (64-11) sulcos eius inebria multiplica fruges eius pluviis inriga eam et germini eius benedic

10 (64-12) volvetur annus in bonitate tua et vestigia tua rorabunt pinguidine

11 (64-13) pinguescent pascua deserti et exultatione colles accingentur

12 (64-14) vestientur agnis greges et valles plenae erunt frumento coaequabuntur et canent

13 (65-1) victori canticum psalmi iubilate Deo omnis terra


<< Psalm 65 >>
Latin: Biblia Sacra Vulgata

Bible Hub