Psalmi 33

<< Psalmi 33 >>
Psalm 33 Latin: Biblia Sacra Vulgata
 

1 (32-1) laudate iusti Dominum rectos decet laudatio

2 (32-2) confitemini Domino in cithara in psalterio decacordo cantate ei

3 (32-3) cantate ei canticum novum diligenter psallite in iubilo

4 (32-4) quia rectum est verbum Domini et omne opus eius in fide

5 (32-5) diligit iustitiam et iudicium misericordia Domini plena est terra

6 (32-6) verbo Domini caeli facti sunt et spiritu oris eius omnis ornatus eorum

7 (32-7) congregans quasi in utre aquas maris ponens in thesauris abyssos

8 (32-8) timeat Dominum omnis terra ipsum formident universi habitatores orbis

9 (32-9) quia ipse mandavit et factus est ipso praecipiente stetit

10 (32-10) Dominus dissolvit consilium gentium irritas fecit cogitationes populorum

11 (32-11) consilium Domini in aeternum stabit cogitationes cordis eius in generatione et generatione

12 (32-12) beata gens cuius Dominus Deus eius populus quem elegit in hereditatem sibi

13 (32-13) de caelo respexit Dominus vidit omnes filios Adam

14 (32-14) de firmissimo solio suo prospexit ad universos habitatores terrae

15 (32-15) fingens pariter cor eorum intellegens omnia opera eorum

16 (32-16) non salvatur rex in multitudine exercitus nec fortis liberabitur in multiplicatione virtutis

17 (32-17) fallax equus ad salutem et in multitudine roboris sui non salvabit

18 (32-18) ecce oculus Domini super timentes eum et expectantes misericordiam eius

19 (32-19) ut eruat de morte animam eorum et vivificet eos in fame

20 (32-20) anima nostra expectavit Dominum auxilium nostrum et clipeus noster est

21 (32-21) in ipso enim laetabitur cor nostrum quia in nomine sancto eius speravimus

22 (32-22) sit misericordia tua Domine super nos sicut expectavimus te


<< Psalm 33 >>
Latin: Biblia Sacra Vulgata

Bible Hub