Psalmi 27

<< Psalmi 27 >>
Psalm 27 Latin: Biblia Sacra Vulgata
 

1 (26-1) David Dominus lux mea et salutare meum quem timebo Dominus fortitudo vitae meae quem formidabo

2 (26-2) cum adpropinquarent mihi maligni ut comederent carnem meam hostes mei et inimici mei ipsi inpigerunt et ceciderunt

3 (26-3) si steterint adversus me castra non timebit cor meum si surrexerit contra me bellum in hoc ego confidam

4 (26-4) unum petivi a Domino hoc requiram ut habitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae ut videam pulchritudinem Domini et adtendam templum eius

5 (26-5) abscondet enim me in umbra sua in die pessima abscondet me in secreto tabernaculi sui

6 (26-6) in petra exaltabit me nunc quoque exaltabit caput meum super inimicos meos qui sunt in circuitu meo et immolabo in tabernaculo eius hostias iubili cantabo et psallam Domino

7 (26-7) audi Domine vocem meam invocantis miserere mei et exaudi me

8 (26-8) tibi dixit cor meum quaesivit vultus meus faciem tuam Domine et requiram

9 (26-9) ne abscondas faciem tuam a me ne declines in furore tuo a servo tuo auxilium meum fuisti ne derelinquas me et ne dimittas me Deus salvator meus

10 (26-10) pater enim meus et mater mea dereliquerunt me Dominus autem collegit me

11 (26-11) ostende mihi Domine viam tuam et deduc me in semita recta propter insidiatores meos

12 (26-12) ne tradas me Domine animae tribulantium me quoniam surrexerunt contra me testes falsi et apertum mendacium

13 (26-13) ego autem credo quod videam bona Domini in terra viventium

14 (26-14) expecta Dominum confortare et roboretur cor tuum et sustine Dominum


<< Psalm 27 >>
Latin: Biblia Sacra Vulgata

Bible Hub