Psalmi 149

<< Psalmi 149 >>
Psalm 149 Latin: Biblia Sacra Vulgata
 

1 alleluia cantate Domino canticum novum laus eius in congregatione sanctorum

2 laetetur Israhel in factore suo filii Sion exultent in rege suo

3 laudent nomen eius in choro in tympano et cithara cantent ei

4 quia conplacet sibi Dominus in populo suo exaltabit mansuetos in Iesu

5 exultabunt sancti in gloria laudabunt in cubilibus suis

6 exaltationes Dei in gutture eorum et gladii ancipites in manibus eorum

7 ad faciendam vindictam in gentibus increpationes in populis

8 ut alligent reges eorum catenis et inclitos eorum conpedibus ferreis

9 ut faciant in eis iudicium scriptum decor est omnium sanctorum eius alleluia


<< Psalm 149 >>
Latin: Biblia Sacra Vulgata

Bible Hub