Psalmi 112

<< Psalmi 112 >>
Psalm 112 Latin: Biblia Sacra Vulgata
 

1 (111-1) aleph beatus vir qui timet Dominum beth in mandatis eius volet nimis

2 (111-2) gimel potens in terra erit semen eius deleth generatio iustorum benedicetur

3 (111-3) he substantia et divitiae in domo eius vav et iustitia eius perseverans semper

4 (111-4) zai ortum est in tenebris lumen iustis heth clemens et misericors et iustus

5 (111-5) teth bonus vir clemens et fenerans ioth dispensabit verba sua in iudicio

6 (111-6) caph quia in aeternum non commovebitur

7 (111-7) lameth in memoria sempiterna erit iustus mem ab auditu malo non timebit nun paratum cor eius confidens in Domino

8 (111-8) samech firmum cor eius non timebit ain donec aspiciat hostibus suis

9 (111-9) phe dispersit dedit pauperibus sade iustitia eius permanet in aeternum coph cornu eius exaltabitur in gloria

10 (111-10) res impius videbit et irascetur sen dentibus suis frendet et tabescet thau desiderium impiorum peribit


<< Psalm 112 >>
Latin: Biblia Sacra Vulgata

Bible Hub