Psalmi 110

<< Psalmi 110 >>
Psalm 110 Latin: Biblia Sacra Vulgata
 

1 (109-1) David canticum dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum

2 (109-2) virgam fortitudinis tuae emittet Dominus ex Sion dominare in medio inimicorum tuorum

3 (109-3) populi tui spontanei erunt in die fortitudinis tuae in montibus sanctis quasi de vulva orietur tibi ros adulescentiae tuae

4 (109-4) iuravit Dominus et non paenitebit eum tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech

5 (109-5) Dominus ad dexteram tuam percussit in die furoris sui reges

6 (109-6) iudicabit in gentibus implebit valles percutiet caput in terra multa

7 (109-7) de torrente in via bibet propterea exaltabit caput


<< Psalm 110 >>
Latin: Biblia Sacra Vulgata

Bible Hub