Numeri 34

<< Numeri 34 >>
Numbers 34 Latin: Biblia Sacra Vulgata
 

1 locutus est Dominus ad Mosen 2 praecipe filiis Israhel et dices ad eos cum ingressi fueritis terram Chanaan et in possessionem vobis sorte ceciderit his finibus terminabitur 3 pars meridiana incipiet a solitudine Sin quae est iuxta Edom et habebit terminos contra orientem mare Salsissimum 4 qui circumibunt australem plagam per ascensum Scorpionis ita ut transeant Senna et perveniant in meridiem usque ad Cadesbarne unde egredientur confinia ad villam nomine Addar et tendent usque Asemona 5 ibitque per gyrum terminus ab Asemona usque ad torrentem Aegypti et maris Magni litore finietur

6 plaga autem occidentalis a mari Magno incipiet et ipso fine cludetur

7 porro ad septentrionalem plagam a mari Magno termini incipient pervenientes usque ad montem Altissimum 8 a quo venies in Emath usque ad terminos Sedada 9 ibuntque confinia usque Zephrona et villam Henan hii erunt termini in parte aquilonis

10 inde metabuntur fines contra orientalem plagam de villa Henan usque Sephama 11 et de Sephama descendent termini in Rebla contra fontem inde pervenient contra orientem ad mare Chenereth 12 et tendent usque Iordanem et ad ultimum Salsissimo cludentur mari hanc habebitis terram per fines suos in circuitu

13 praecepitque Moses filiis Israhel dicens haec erit terra quam possidebitis sorte et quam iussit dari Dominus novem tribubus et dimidiae tribui 14 tribus enim filiorum Ruben per familias suas et tribus filiorum Gad iuxta cognationum numerum media quoque tribus Manasse 15 id est duae semis tribus acceperunt partem suam trans Iordanem contra Hiericho ad orientalem plagam

16 et ait Dominus ad Mosen 17 haec sunt nomina virorum qui terram vobis divident Eleazar sacerdos et Iosue filius Nun 18 et singuli principes de tribubus singulis 19 quorum ista sunt vocabula de tribu Iuda Chaleb filius Iepphonne 20 de tribu Symeon Samuhel filius Ammiud 21 de tribu Beniamin Helidad filius Chaselon 22 de tribu filiorum Dan Bocci filius Iogli 23 filiorum Ioseph de tribu Manasse Hannihel filius Ephod 24 de tribu Ephraim Camuhel filius Sephtan 25 de tribu Zabulon Elisaphan filius Pharnach 26 de tribu Isachar dux Faltihel filius Ozan 27 de tribu Aser Ahiud filius Salomi 28 de tribu Nepthali Phedahel filius Ameiud 29 hii sunt quibus praecepit Dominus ut dividerent filiis Israhel terram Chanaan


<< Numbers 34 >>
Latin: Biblia Sacra Vulgata

Bible Hub