Marcus 9

<< Marcus 9 >>
Mark 9 Latin: Biblia Sacra Vulgata
 

1 (8-39) et dicebat illis amen dico vobis quia sunt quidam de hic stantibus qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei veniens in virtute

2 (9-1) et post dies sex adsumit Iesus Petrum et Iacobum et Iohannem et ducit illos in montem excelsum seorsum solos et transfiguratus est coram ipsis 3 (9-2) et vestimenta eius facta sunt splendentia candida nimis velut nix qualia fullo super terram non potest candida facere 4 (9-3) et apparuit illis Helias cum Mose et erant loquentes cum Iesu 5 (9-4) et respondens Petrus ait Iesu rabbi bonum est hic nos esse et faciamus tria tabernacula tibi unum et Mosi unum et Heliae unum 6 (9-5) non enim sciebat quid diceret erant enim timore exterriti 7 (9-6) et facta est nubes obumbrans eos et venit vox de nube dicens hic est Filius meus carissimus audite illum 8 (9-7) et statim circumspicientes neminem amplius viderunt nisi Iesum tantum secum

9 (9-8) et descendentibus illis de monte praecepit illis ne cui quae vidissent narrarent nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexerit 10 (9-9) et verbum continuerunt apud se conquirentes quid esset cum a mortuis resurrexerit 11 (9-10) et interrogabant eum dicentes quid ergo dicunt Pharisaei et scribae quia Heliam oporteat venire primum 12 (9-11) qui respondens ait illis Helias cum venerit primo restituet omnia et quomodo scriptum est in Filium hominis ut multa patiatur et contemnatur 13 (9-12) sed dico vobis quia et Helias venit et fecerunt illi quaecumque voluerunt sicut scriptum est de eo

14 (9-13) et veniens ad discipulos suos vidit turbam magnam circa eos et scribas conquirentes cum illis 15 (9-14) et confestim omnis populus videns eum stupefactus est et adcurrentes salutabant eum 16 (9-15) et interrogavit eos quid inter vos conquiritis 17 (9-16) et respondens unus de turba dixit magister adtuli filium meum ad te habentem spiritum mutum 18 (9-17) qui ubicumque eum adprehenderit adlidit eum et spumat et stridet dentibus et arescit et dixi discipulis tuis ut eicerent illum et non potuerunt 19 (9-18) qui respondens eis dicit o generatio incredula quamdiu apud vos ero quamdiu vos patiar adferte illum ad me 20 (9-19) et adtulerunt eum et cum vidisset illum statim spiritus conturbavit eum et elisus in terram volutabatur spumans 21 (9-20) et interrogavit patrem eius quantum temporis est ex quo hoc ei accidit at ille ait ab infantia 22 (9-21) et frequenter eum et in ignem et in aquas misit ut eum perderet sed si quid potes adiuva nos misertus nostri 23 (9-22) Iesus autem ait illi si potes credere omnia possibilia credenti 24 (9-23) et continuo exclamans pater pueri cum lacrimis aiebat credo adiuva incredulitatem meam 25 (9-24) et cum videret Iesus concurrentem turbam comminatus est spiritui inmundo dicens illi surde et mute spiritus ego tibi praecipio exi ab eo et amplius ne introeas in eum 26 (9-25) et clamans et multum discerpens eum exiit ab eo et factus est sicut mortuus ita ut multi dicerent quia mortuus est 27 (9-26) Iesus autem tenens manum eius elevavit illum et surrexit 28 (9-27) et cum introisset in domum discipuli eius secreto interrogabant eum quare nos non potuimus eicere eum 29 (9-28) et dixit illis hoc genus in nullo potest exire nisi in oratione et ieiunio

30 (9-29) et inde profecti praetergrediebantur Galilaeam nec volebat quemquam scire 31 (9-30) docebat autem discipulos suos et dicebat illis quoniam Filius hominis tradetur in manus hominum et occident eum et occisus tertia die resurget 32 (9-31) at illi ignorabant verbum et timebant eum interrogare

33 (9-32) et venerunt Capharnaum qui cum domi esset interrogabat eos quid in via tractabatis 34 (9-33) at illi tacebant siquidem inter se in via disputaverant quis esset illorum maior 35 (9-34) et residens vocavit duodecim et ait illis si quis vult primus esse erit omnium novissimus et omnium minister 36 (9-35) et accipiens puerum statuit eum in medio eorum quem cum conplexus esset ait illis 37 (9-36) quisquis unum ex huiusmodi pueris receperit in nomine meo me recipit et quicumque me susceperit non me suscipit sed eum qui me misit

38 (9-37) respondit illi Iohannes dicens magister vidimus quendam in nomine tuo eicientem daemonia qui non sequitur nos et prohibuimus eum 39 (9-38) Iesus autem ait nolite prohibere eum nemo est enim qui faciat virtutem in nomine meo et possit cito male loqui de me 40 (9-39) qui enim non est adversum vos pro vobis est 41 (9-40) quisquis enim potum dederit vobis calicem aquae in nomine meo quia Christi estis amen dico vobis non perdet mercedem suam

42 (9-41) et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me bonum est ei magis si circumdaretur mola asinaria collo eius et in mare mitteretur 43 (9-42) et si scandalizaverit te manus tua abscide illam bonum est tibi debilem introire in vitam quam duas manus habentem ire in gehennam in ignem inextinguibilem 44 (9-43) ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur 45 (9-44) et si pes tuus te scandalizat amputa illum bonum est tibi claudum introire in vitam aeternam quam duos pedes habentem mitti in gehennam ignis inextinguibilis 46 (9-45) ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur 47 (9-46) quod si oculus tuus scandalizat te eice eum bonum est tibi luscum introire in regnum Dei quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis 48 (9-47) ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur

49 (9-48) omnis enim igne sallietur et omnis victima sallietur 50 (9-49) bonum est sal quod si sal insulsum fuerit in quo illud condietis habete in vobis sal et pacem habete inter vos


<< Mark 9 >>
Latin: Biblia Sacra Vulgata

Bible Hub