THE HOLY SOULS
Benedictus Dominus Deus Israel
Ego Sum
Vatican Antiphonale
Antiphon
Second Mode
Ergo dum resurrectio et vita:
qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, vivet:
et omnis qui vivet et credit in me, non morietur in aeternum.
1.
Benedictus Dominus Deus Israel:
quia visitavit, et fecit redemtionem plebis suae.
2.
Et erexit cornu salutis nobis,
in domo David pueri sui:
3.
Sicut locutus est per os sanctorum,
qui a saeculo sunt, prophetarum ejus:
4.
Salutem ex inimicis nostris,
et de manu omnium qui oderunt nos:
5.
Ad faciendam misericordiam cum patribus nostris:
et memorari testamenti sui sancti.
6.
Jusjurandum, quod juravit ad Abraham Patrem nostrum, daturum se nobis:
7.
Ut sine timore, de manu inimicorum nostrorum liberati, serviamus illi:
8.
In sanctitate et justitia coram ipso,
omnibus diebus nostris.
9.
Et tu puer, propheta Altissimi vocaberis:
praeibis enim ante faciem Domini parare vias ejus:
10.
Ad dandam scientiam salutis plebi ejus:
in remissionem peccatorum eorum:
11.
Per viscera misericordiae Dei nostris:
in quibus visitavit nos, oriens ex alto:
12.
Illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent: ad dirigendos pedes nostros in viam pacis.
13.
Requiem aeternam dona eis Domine.
14:
Et lux perpetua, luceat eis.
Ergo dum resurrectio et vita:
qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, vivet:
et omnis qui vivet et credit in me, non morietur in aeternum.
Page 437-438-439