Eastertlde
EASTERTlDE

O filii et filiae

Jean Tisserand (d.1494)
Traditional Melody

1.
Alleluia, alleluia, alleluia.
O filii et filiae
Rex coelestis, Rex gloriae
Morte surrexit hodie. Alleluia

2.
Alleluia, alleluia, alleluia.
Et mane prima sabbati,
Ad ostium monumenti
Accesserunt discipuli. Alleluia.

3.
Alleluia, alleluia, alleluia.
Et Maria Magdalene,
Et Jacobi, et Salome
Venerunt corpus ungere. Alleluia.

4.
Alleluia, alleluia, alleluia.
In albis sedens Angelus
Praedixit mulieribus
In Galliaea est Dominus. Alleluia.

5.
Alleluia, alleluia, alleluia.
Et Joannes Apostolus
Cucurrit Petro citius,
Monumento venit prius. Alleluia.

6.
Alleluia, alleluia, alleluia.
Discipulis astantibus,
In medio stetit Christus,
Dicens: Pax vobis omnibus. Alleluia.

7.
Alleluia, Alleluia, Alleluia.
Postquam audivit Didymus
Quia surrexerat Jesus,
Remansit fide dubius. Alleluia.

8.
Alleluia, Alleluia, Alleluia.
Vide Thoma, vide latus
Vide pedes, vide manus,
Noli esse incredulus. Alleluia.

9.
Alleluia, Alleluia, Alleluia.
Quando Thomas Christi latus,
Pedes vidit atque manus,
Dixit: Tu es Deus meus. Alleluia.

10.
Alleluia, Alleluia, Alleluia.
Beati qui non viderunt,
Et firmiter crediderunt,
Vitam aeternam habebunt. Alleluia.

11.
Alleluia, Alleluia, Alleluia.
In hoc festo sanctissimo
Sit laus et jubilatio,
Benedicamus Domino. Alleluia.

12.
Alleluia, Alleluia, Alleluia.
De quibus nos humillimas
Devotas atque debitas
Deo dicamus Gratias. Alleluia.

Page 297-298

no 194 holy saturday music
Top of Page
Top of Page