Laetatus Sum (Psalm 121)
1.
Laetatus sum in his quae dicta sunt mihi: In domum Domini ibimus.

2.
Stantes erant pedes nostri, in atriis tuis Jerusalem.

3.
Jerusalem, quae aedificatur ut civitas:
cujus participatio ejus in idipsum.

4.
Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini:
testimonium Israel ad confitendum nomini Domini.

5.
Quia illic sederunt sedes in judicio, sedes super domum David.

6.
Rogate quae ad pacem sunt Jerusalem: et abundantia diligentibus te:

7.
Fiat pax in virtute tua: et abundantia in turribus tuis.

8.
Propter fratres meos et proximos meos, loquebar pacem de te:

9.
Propter domum Domini Dei nostri, quaesivi bona tibi.

10.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.

11.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper,
et in saecula saeculorum. Amen.

Nigra sum sed formosa, filiae Jerusalem:
ideo dilexit me rex, et introduxit me in
cubiculum suum. Alleluia.

Page 515

third antiphon and psalm
Top of Page
Top of Page