Hymnus Ad Exequias Defuncti
Deus ignee fons animarum,
duo qui socians elementa
vivum simul ac moribundum
hominem Pater effigiasti:

Tua sunt, tua rector utraque, 5
tibi copula iungitur horum,
tibi, dum vegetata cohaerent,
et spiritus et caro servit.

Rescissa sed ista seorsum
solvunt hominera perimuntque, 10
humus excipit arida corpus,
animae rapit aura liquorem.

Quia cuncta creata necesse est
labefacta senescere tandem,
conpactaque dissociari, 15
et dissona texta retexi.

Hanc tu, Deus optime, mortem
famulis abolere paratus
iter inviolabile monstras,
quo perdita membra resurgant: 20

Ut, dum generosa caducis
ceu carcere clausa ligantur,
pars illa potentior extet,
quae germen ab aethere traxit.

Si terrea forte voluntas 25
luteum sapit et grave captat,
animus quoque pondere victus
sequitur sua membra deorsum.

At si generis memor ignis
contagia pigra recuset, 30
vehit hospita viscera secum,
pariterque reportat ad astra.

Nam quod requiescere corpus
vacuum sine mente videmus,
spatium breve restat, ut alti 35
repetat conlegia sensus.

Venient cito secula, cum iam
socius calor ossa revisat
animataque sanguine vivo
habitacula pristina gestet. 40

Quae pigra cadavera pridem
tumulis putrefacta iacebant,
volucres rapientur in auras
animas comitata priores.

Hinc maxima cura sepulcris 45
inpenditur: hinc resolutos
honor ultimus accipit artus
et funeris ambitus ornat.

Candore nitentia claro
praetendere lintea mos est, 50
adspersaque myrrha Sabaeo
corpus medicamine servat.

Quidnam sibi saxa cavata,
quid pulchra volunt monumenta,
nisi quod res creditur illis 55
non mortua, sed data somno?

Hoc provida Christicolarum
pietas studet, utpote credens
fore protinus omnia viva,
quae nunc gelidus sopor urget. 60

Qui iacta cadavera passim
miserans tegit aggere terrae,
opus exhibet ille benignum
Christo pius omnipotenti:

Quin lex eadem monet omnes 65
gemitum dare sorte sub una,
cognataque funera nobis
aliena in morte dolere.

Sancti sator ille Tobiae
sacer ac venerabilis heros, 70
dapibus iam rite paratis
ius praetulit exequiarum.

Iam stantibus ille ministris
cyathos et fercula liquit,
studioque accinctus humandi 75
fleto dedit ossa sepulcro.

Veniunt mox praemia caelo
pretiumque rependitur ingens:
nam lumina nescia solis
Deus inlita felle serenat. 80

Iam tunc docuit Pater orbis,
quam sit rationis egenis
mordax et amara medela,
cum lux animum nova vexat.

Docuit quoque non prius ullum 85
caelestia cernere regna,
quam nocte et vulnere tristi
toleraverit aspera mundi.

Mors ipsa beatior inde est,
quod per cruciamina leti 90
via panditur ardua iustis
et ad astra doloribus itur.

Sic corpora mortificata
redeunt melioribus annis,
nec post obitum recalescens 95
conpago fatiscere novit.

Haec, quae modo pallida tabo
color albidus inficit ora,
tunc flore venustior omni
sanguis cute tinget amoena. 100

Iam nulla deinde senectus
frontis decus invida carpet,
macies neque sicca lacertos
suco tenuabit adeso.

Morbus quoque pestifer, artus 105
qui nunc populatur anhelos,
sua tunc tormenta resudans
luet inter vincula mille.

Hunc eminus aere ab alto
victrix caro iamque perennis 110
cernet sine fine gementem
quos moverat ipse dolores.

Quid turba superstes inepta
clangens ululamina miscet,
cur tam bene condita iura 115
luctu dolor arguit amens?

Iam maesta quiesce querela,
lacrimas suspendite matres,
nullus sua pignora plangat,
mors haec reparatio vitae est. 120

Sic semina sicca virescunt
iam mortua iamque sepulta,
quae reddita caespite ab imo
veteres meditantur aristas.

Nunc suscipe terra fovendum, 125
gremioque hunc concipe molli:
hominis tibi membra sequestro
generosa et fragmina credo.

Animae fuit haec domus olim
factoris ab ore creatae, 130
fervens habitavit in istis
sapientia principe Christo.

Tu depositum tege corpus,
non inmemor illa requiret
sua munera fictor et auctor 135
propriique aenigmata vultus.

Veniant modo tempora iusta,
cum spem Deus inpleat omnem;
reddas patefacta necesse est,
qualem tibi trado figuram. 140

Non, si cariosa vetustas
dissolverit ossa favillis,
fueritque cinisculus arens
minimi mensura pugilli.

Nec, si vaga flamina et aurae 145
vacuum per inane volantes
tulerint cum pulvere nervos,
hominem periisse licebit.

Sed dum resolubile corpus
revocas, Deus, atque reformas, 150
quanam regione iubebis
animam requiescere puram?

Gremio senis addita sancti
recubabit, ut est Eleazar,
quem floribus undique septum 155
Dives procul adspicit ardens.

Sequimur tua dicta redemptor,
quibus atra morte triumphans
tua per vestigia mandas
socium crucis ire latronem. 160

Patet ecce fidelibus ampli
via lucida iam paradisi,
licet et nemus illud adire,
homini quod ademerat anguis.

Illic precor, optime ductor, 165
famulam tibi praecipe mentem
genitali in sede sacrari,
quam liquerat exul et errans.

Nos tecta fovebimus ossa
violis et fronde frequenti, 170
titulumque et frigida saxa
liquido spargemus odore.

ix hymn for all hours
Top of Page
Top of Page