Julii Cassiani Hæretici Verbis Respondet; Item Loco Quem Ex Evangelio Apocrypho Idem Adduxerat.
Talibus argumentis utitur quoque Julius Cassianus, [2607] qui fixit princeps sectæ Docetarum. Inopere ceete De continentia, vel De castitate, his verbis dicit: "Nec dicat aliquis, quod quoniam talia habemus membra, ut aliter figurata sit femina, aliter vero masculus: illa quidera ad suscipiendum, hic vero ad seminandum, concessam esse a Deo consuetudinem. Si enim a Deo, ad quem tendimus, essethæc constitutio, non beatos dixisset esse eunuchos; neque propheta dixisset, eos non esse arborem infrugiferam; [2608] transferens ab arbore ad hominem, qui sua sponte et ex instituto se castrat tall cogitatione." Et pro impia opinione adhuc decertans, subjungit: "Quomodo autem non jure quis reprehenderit Servatorem, si nos transformavit, et ab errore liberavit, eta conjunctione membrorum, et additamentorum, et pudendomm?" in hoc eadem decernens cure Tatiano: hic autem prodiit ex schola Valentini. Propterea dicit Cassianus: "Cure interrogaret Salome, quando cognoscentur, ea, de quibus interrogabat, ait Dominus: Quando pudoris indumentum conculcaveritis, et quando duo facta fuerint unum, et masculum cure femina, nec masculum nec femineum." Primum quidera, in nobis traditis quatuor Evangeliis non habemus hoc dictum, sed in eo, quod est secundum Ægyptios. Deinde mihi videtur ignorare, iram quidera, masculam appetitionem; feminam vero, significare cupiditatem: quorum operationera poenitentia et pudor consequuntur. Cure quis ergo neque iræneque cupiditati obsequens, quæ quidera et consuetudine et mala educatione auctæ, obumbrant et contegunt rationem, sed quæ ex iis proficiscitur exuens caliginem, et pudore affectus ex poenitentia, spiritum animam unierit in obedientia Logi seu rationis; tunc, ut ait Paulus, "non inest in nobis nec masculus, nec femina." Recedens enim anima ab ea figura, qua discernitur masculus et femina, traducitur ad unionem, cum ea nutrum sit. Existimat autem hic vir præ clarus plus, quam par sit, Platonice, animain, cure sit ab initio divina, cupidirate effeminatam, huc venire ad generationem et interitum.

caput xii verba apostoli 1 cor
Top of Page
Top of Page